In nomine domini amen. Ad perpetuam memoriam habendam de tempore
fundationis et dotationis atque confirmationis sive incorporationis domus Nove Lucis
sancti Salvatoris prope Traiectum ordinis Carthusiensis consecrationisque ecclesie
eiusdem. De venerandis quondam patribus qui eidem domui ab initio ut priores
succesive prefuerunt. De vivis extraneis utriusque status et sexus hominibus
quibus ad eorum magnam instantiam graciose in dicta domo concessa est sepultura
per priorem et conventum ipsius pro tempore existentes. De beneficiis quibusdam
per honestas personas prefate domui propter deum legatis et ad earum desiderium
et memoriam certis temporibus statutis per licentiam presidentis conventui dicte domus
ut luculentius inferius continetur graciose ministrandis. Necnon de nominibus
priorum et fratrum eiusdem domus ac locis ubi ecclesiastice traditi sunt sepulture
Extraneisque status et sexus predictorum quorum corpora in supradicta domo existunt
tumulata et de nominibus tumulis sive sepulchris eorundem. Ego frater quidam exi-
guus professus monachus domus Nove Lucis prenarrate ordinis Carthusiensis
prelibati prout melius potui diligenti desuper facta a senioribus nostris inquisitione
presertim de nominibus et locis defunctorum non tamen quod omnia nomina discere valebam aliqua
enim recesserunt a memoria ipsorum licet pauca vel dubitaverunt in aliquibus locis
sive sepulchris qui ibidem erant sepulti propter longi temporis distantiam sive eorum a
dicta domo corporalem absentiam nomina et loca ipsorum defunctorum debite discernere
aut specificare non valendo sicut de singulis pretactis per ordinem postea patebit.
Anno domini Millesimo Quadringentesimo Quadragesimo in mense novembris
presens scriptum caritate compellente consensuque venerabilis patris nostri domni Thome
prioris prefate domus moderni ad hoc interveniente desuper compilavi Ad finem ut
nos fratres impresentiarum in hac domo degentes et posteri nostri aliique extranei forte
in eo legentes contenta ipsius sciant necnon recordentur salubriter bone memorie
nobilium dominorum fundatorum nostrorum benefactorum patrum et fratrum sepedicte domus aliorumque
pretactorum qui iam de hac vita decesserunt et imposterum Deo volente decedent iam
in presenti scripto sive opusculo intitulati sive intitulandi mediantibus devotis orationi-
bus aliisque piis operibus et suffragiis debitis ad Deum omnipotentem pro eis humiliter
et sepissime fundendis et agendis quatenus ipsos per suam ineffabilem misericordiam
atque huiusmodi orationes opera et suffragia cicius a penis purgatorii si qui ibidem
fuerint misericorditer liberare et secum in sua immensa gloria dignetur eternaliter
collocare. Amen.
Sequitur primo de fundatione et dotatione domus nostre Nove Lucis sepedicte necnon
consecratione capituli domus et ecclesie brevis forma sumpta ex prohemio libri
de elemosinis sive beneficiis domui nostre graciose impensis specialiter conscripti
Nobilis quondam et prepotens baro domnus Zwederus dum vixit domnus
dominorum de Gaesbeeck de Putte et de Strijen divine inspirationis
illustratus radio de claustro nostri Carthusiensis ordinis eri-
gendo antea propositum habuit quod salubriter opere complere volens
accersivit ad se bone memorie venerabilem patrem domnum Tydemannum