/ 123
vorige
NL-UtHUA_A18151_000069.JPG
 
NL-UtHUA_A18151_000069.JPG x
Transcriptie x
De novo edificio unacum tribus altaribus in eodem erectis,
ad partem australem ecclesie nostre existentibus pariter et confectis.
Item strennuus vir dominus Bertoldus de Assendelff, miles Tra-
iectensis dioceseos, et honeste persone Nicolaus, filius Jacobi de
Aemsterdam, cum Sophia, eius uxore, ac domicella Aleydis Hesselt,
mater confratris et redditi nostri Johannis de Clivis, ad laudem et
gloriam omnipotentis Dei, beate virginis Marie, Dei genitricis gloriose,
omniumque sanctorum, pro salute animarum suarum ac ipsorum parentum,
amicorum et benefactorum construi fecerunt illud novum edificium,
contiguum australi parti ecclesie nostre, in quo tria altaria sunt
erecta, cuius tocius edificii superficialiter consummati expensas pre-
dictus Nycolaus cum uxore sua circa terciam partem et prescripta domicella
Aleydis terciam partem solverunt et dominus Bertoldus, miles prefatus,
pro reliqua tercia parte dedit dumtaxat circa centum scudata
Burgundie. Residuum vero illius tercie partis clemencia Dei nobis
aut habunde procuravit vel procurabit, unicuique retribuendo,
nunc sive in futurum, prout ipse Deus singulis noverit fore
necessarium, non simpliciter sed multipliciter, iuxta misericordiam eius consuetam.
Quibus edificio atque altaribus quasi ad plenum constructis,
idem Nycolaus, pro se et dicta sua uxore, altare, ibidem situm in
oriente, quod modo altare sancte Crucis nominatur, specialiter elegit
atque, mediantibus tabula curiose depicta desuper posita, figu-
ram Dominice passionis continente, picturis vitro et aliis ibidem
apparentibus, ornari eciam fecit suis expensis et procuravit
se et eandem suam uxorem, huic seculo corporaliter exutos, ante dictum
altare desiderans in loco ad hoc deputato ecclesiastice tradi
propter Deum sepulture, quod sibi a conventu modo concessum est graciose.

Prefata vero domicella Aleydis secundum altare, scilicet medium ibidem,
appellatum altare beate Virginis, sibi specialiter adoptavit, illud fulci-
endo tabula desuper posita, partim excisa sive sculpta in ligno et
pro parte picturata – sculptura vero seu excisio demonstrant manifeste an-
nunciationem, nativitatem et circumcisionem Domini nostri Jhesu Christi, pictura vero
desponsationem beate Marie et sancti Joseph, oblationem trium magorum in
Bethleheem atque presentationem Domini Jhesu, oblati in templo a parentibus, continet,
Informatie over afbeelding of scan x
Informatie over afbeelding of scan
Pagina:
75
Organisatie: Het Utrechts Archief
Uw bestand wordt voorbereid, een moment geduld alstublieft.