Bellum Traiectinum
Loci Situs
Traiectum sub plaga septentrionali civitas metropolitana,
episcopali cathedra insignis, Gelrie, Hollandieque contermina.
Loci positio amoena, salubris, grata, utpote quem Rheni
gurges interluit, hicque per medium civitatis diffluens, navibus
ad importandas merces perviam habilemque facit. Agrum cum primis
habet uberrimum, vel faciunde sementi, vel pecori alendo aptum.
Civitas ipsa cum murorum, fossarum, vallorumque ambitu regaliter cincta
sit, atque altissimis, ornatissimisque ante omnia aedibus culta emineat
tamen monasteriis, templis, basilicis, xenodochiis, precipue insignis
est. Summa isthic in aedibus munditia est, maxima in ciborum
vestiumque apparatu cura, adeo \ut/ in hac parte cum Hollandis finitimis
certare videantur, apud quos harum rerum curiositas summa est.
Instituta
Optimis proinde legibus ea civitas severissime ad hanc usque
tempestatem usa est, adeo ut nulli hac in re palmam prebuisse
videatur. Porro ubi coepissent patrias leges paulatim transgredi,
vetera instituta, pro sua quisque libidine convellere, plebiscita
negligere, atque maiorum decreta postergare, optimos quosque
e patriciorum genere, suis ex sedibus deturbantes, tum eis
haud dissimile quiddam atque olim Spartiatis accidit, quod
apud Plutarchum videre est. Concordia siquidem res
parve crescunt, discordia magne etiam dilabuntur.