bestand: 
resultaat: 
Kroniekhss_UB_UtrechtVerzameling kroniekhandschriften UB Utrecht
5UB Utrecht, hss 6 E 32 ( Van Bommel, Bellum Trajectinum)
Bestandnaam:
NL-UtHUA_A100823_000010.jpg
Pagina:
4
Volgnummer:
10 van 27
Duurzaam webadres
Download
Hieronder kunt u het bestand downloaden: Download
Transcriptie

Mores Traiectinorum
Porro hominum genus ingeniosum, facundum, blandum, vafrum, fastu
turgidum, luxu propemodum perditum. Non abs re autem ex astrologis
quidam, loci situm Scorpio subiectum oppositumque ex diametro volunt
Quod hoc videlicet hominum genus, non foenum (ut aiunt) in cornu, sed vene-
num in cauda ferat, facie nimirum adblandiens, caeterum cauda pungens.
Caeterum quod abominabile est, principibus atque presulibus rebelle atque
immorigerum.

De Ordine Magistratus
Tres denique in ea civitate magistratus ordines sunt. Unus eccle-
siasticorum nempe canonicorum quinque ecclesiarum, quas collegiatas
vocant. Secundus nobilium. Tertius eorum est, quos ex primo-
ribus plebis, in senatum allectos, patricios appellant. Hi communicato
inter sese consilio, quoties reipublice utilitas postulat, in commune
decernunt, quidnam potissimum faciendum sit. Hos ordines illi
vulgato vocabulo status appellant.

Gebruik CTRL + scroll om te scrollen