Hanc preterea Veronicam seu ymaginem cum prefatus baro ut dictum est gratia
devotionis visitans suam coram illa orationem fecisset sicut venerabilius suo more
potuit videbatur eidem prout ipse postmodum duobus primis prioribus huius domus
succesive retulit quod dicta ymago se ab illo velut indignans avertit. Super
quo idem baro non sine metu admirans atque rem volens certius experiri
locum in quo stetit iterum iterumque mutando dictam ymaginem ex alia atque
alia sui parte cum veneratione timida est diligenter intuitus sed semper ut
dixit sibi notabiliter videbatur quod eadem ymago se ab illo undique et ubique aver-
teret sicut prius. Quo viso prefatus dominus tristis reversus ad propria in seipso
diebus ac noctibus cogitavit anxie si forte propter aliquam precipuam sui
culpam hoc ei sic potuerit accidisse Ipso itaque cordetenus revolvente
diversa peccata quibus dictante conscientia formidavit verisimiliter sui Dei ac
Salvatoris se specialiter meruisse offensam tandem occurrit eius animo quomodo
sanctum propositum dudum conceptum de nostri Carthusiensis ordinis erigendo
monasterio non solum adhuc opere non implesset sed quasi a mente insuper
removisset omnino. Tunc ille compunctus super hoc firmiter in seipso statuit
velle suum propositum quo cicius posset adiuvante se domino Salvatore perducere
ad effectum. Quo facto dictus Baro in suo proposito firmus non longo post tempore
predictam ymaginem decrevit iterum visitare. Ad quam cum venisset et suo
ritu eam crebrius hinc inde cum humili supplicatione aspiceret videbatur
sibi notabiliter sicut dixit quod dicta ymago non solum sicut prius se ab illo non
averteret sed dulciter se ad eum vertens quasi vivens homo serenum insuper
et hylarissimum eidem apparatum preberet. Quod ipse considerans gratias nimirum
Salvatori exhibuit et non tristis et merens velut ante sed letus et gaudens
ad propria remeavit. Post hec idem dominus nolens amplius differre quod
proposuit illud ad debitum finem perducere curavit.
Deinde prenominatus
dominus Tydemannus novus rector profectus est versus Traiectum una cum duobus
patribus sibi a priore Carthusie assignatis priore scilicet Gandavi
atque vicario monialium sancte Anne iuxta Brugis ad providendum videlicet
de loco habili atque fundo pro domo predicta ibidem secundum modum et formam
nostri ordinis construenda. Licet enim fundator libentius eam alibi quam aput
civitatem habuisset predictam rectori tamen quia inde ut dictum est oriundus fuerat
magis ibidem fieri eam placuit cui tandem fundator ob singularis adinvicem
familiaritatis et dilectionis gratiam in hoc cessit. Cum autem dictus rector Traiectum
veniens pro diversis ibi circumquaque institisset fundis sibi propter situm et alias
iuxta sensum suum convenientias magis placentibus quam iste in quo degimus
propter diversa tamen obstacula hinc inde occurrentia nullum prorsus alium
obtinere potuit absque notabilibus atque magnis dispendiis et iacturis.
Unde accidit quod idem rector contra suam voluntatem et propositum quadam ut ita