Graeuwert oriumdum de Traiecto tunc priorem domus Vallis Gracie iuxta Brugis
dicti nostri ordinis singulariter sibi notum et plurimum familiarem cum quo et ipse
de construenda domo nostri ordinis prius habuerat quandoque sermonem.Cum autem
dictus pater ad eum venisset ipse scilicet prefatus baro cum consilio eiusdem patris
de prenarrate domus edificiis faciendis necnon de redditibus assignandis
tam per litteras proprias et sigilla quam per publica instrumenta quas et que dictus
pater aput se retinuit seipsum strictissime obligavit. Anno videlicet domini
Millesimo Tricentesimo Nonagesimo primo vicesima secunda die mensis
Augusti prout ex cartis que aput nos in suis servantur locis potest colligi
et plenius inveniri.
Denique hiis ita prehabitis sepedictus baro mittens
scripsit unacum predicto domno Tydemanno priore cum plena informatione de
singulis ad priorem Carthusie supplicans eidem humiliter et instanter quatenus
futuram novellam plantationem per eum fiendam ex parte ordinis dignaretur
admittere et dictum patrem domnum Tidemannum eidem in rectorem protinus ordinare.
Qui reverendus pater prior scilicet Carthusie per omnia precibus nobilis
baronis annuit atque dictum domnum Tydemannum a prioratu domus Bru-
gensis absolvens eidem dictam novellam plantationem regendam commisit man-
dans sibi expresse ex causa quam hic exprimi non oportet quatenus dicta nova
domus uno ex duobus sequentibus titulis insigniri deberet. Hoc est ut domus
Are Celi vel domus Nove Lucis deberet deinceps appelari. Quod cum predicto
domino relatum fuisset quatenus ipse domui quam erigere vellet titulum ex duobus
predictis sibi magis placentem eligeret. Idem devotus baro quasi non immemor
quam pie Salvator mundi speculum scilicet Lucis eterne illum nuper quasi no-
viter illustrasset lumine vultis sui utpote in blandimento sue ymaginis
statim cum gratiarum actione letus et alacer elegit titulum Nove Lucis.
Que
illustratio communiter dicitur sic esse facta quod postquam Salvator noster dei filius amictus
lumine sicut vestimento splendor paterne glorie et candor lucis eterne in
cor prefati baronis de claustro ut premittitur erigendo sanctum occulte propo-
situm immisisset sed rebus ut assolet per prospera et adversa varie hinc inde
sibi succedentibus dictus baro a sancti propositi fervore intepuisset et quod pie
creditur sibi divinitus inspiratum opere adimplere neglexisset. Tandem
tempore procedente pretactus domnus quadam vice devotionis causa sancti Salvatoris
visitavit Veronicam que in quodam Francie opido nomine Monsteriolo
fertur esse. Dicitur namque communiter quando sancta matrona scilicet Veronica peciit a
domino Salvatore sui vultus sibi dari formam vel ymaginem quod tunc dicta
matrona eidem Salvatori pannum prebuit triplicatum quem postquam idem
Salvator sue sanctissime faciei aptasset dicte matrone reddidit sicque ipsa
tres ymagines que ob hoc Veronice dicuntur recepit Harum trium
Veronicarum vel ymaginum una dicitur adhuc in loco esse predicto.